HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT XIX: De invidia Sadducaeorum in apostolos

#Act. IV

Loquentibus autem apostolis ad populum supervenerunt sacerdotes et magistratus templi, et indignati sunt omnes communiter, quia magnificabant eum, quem ipsi damnaverant quasi reum. Et Sadducaei specialiter dolentes, quia praedicabant resurrectionem quam ipsi negabant, et injecerunt manus in eos, et posuerunt in carcere, quia jam vespera erat, et non poterant eos judicare. Multi autem, qui audierant verba eorum, crediderunt. Et fuerunt qui eadem die ad fidem conversi sunt, quinque millia. Et hoc est, quod saepe legitur, quia tria millia una die ad fidem conversi sunt, quod ipsa die Pentecostes factum est, alia die quinque millia.